monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, I <<<     >>> III

Caput II SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed non est nobis ullus cum his excellentioribus philosophis in hac quaestione conflictus. Viderunt enim suisque litteris multis modis copiosissime mandaverunt hinc illos, unde et nos, fieri beatos, obiecto quodam lumine intellegibili, quod Deus est illis et aliud est quam illi, a quo inlustrantur, ut clareant atque eius participatione perfecti beatique subsistant.
2 Saepe multumque Plotinus asserit sensum Platonis explanans, ne illam quidem, quam credunt esse universitatis animam, aliunde beatam esse quam nostram, idque esse lumen quod ipsa non est, sed a quo creata est et quo intellegibiliter inluminante intellegibiliter lucet.
3 Dat etiam similitudinem ad illa incorporea de his caelestibus conspicuis amplisque corporibus, tamquam ille sit sol et ipsa sit luna. Lunam quippe solis obiectu inluminari putant. Dicit ergo ille magnus Platonicus animam rationalem, sive potius intellectualis dicenda sit, ex quo genere etiam inmortalium beatorumque animas esse intellegit, quos in caelestibus sedibus habitare non dubitat, non habere supra se naturam nisi Dei, qui fabricatus est mundum, a quo et ipsa facta est; nec aliunde illis supernis praeberi vitam beatam et lumen intellegentiae veritatis, quam unde praebetur et nobis, consonans evangelio, ubi legitur: "Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Iohannes; hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lumen verum, quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum." In qua differentia satis ostenditur animam rationalem vel intellectualem, qualis erat in Iohanne, sibi lumen esse non posse, sed alterius veri luminis participatione lucere.
4 Hoc et ipse Iohannes fatetur, ubi ei perhibens testimonium dicit: "Nos omnes de plenitudine eius accepimus."